Latin
CATMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 116
Unproofread scanNot analysed yet
Linguam Arabicam, &in eâ Gramaticam &Poësin; tum Philosophiam Aristotelis, Theologiam moralem Imamorum, quandoque &Mathesin, idem unus docet; varietatem tot lectionum nec horarum nec auditorum vicissitudine distinguens; sed iisdem discipulis eodem tempore diversissima, quin uno die septem pluresve tradens auctores vel scientias. Nunc Meteorologiam orditus, mox ad Poësin, inde ad alias diversissimi generis artes &scientias dilabitur: ita ut nuspiam maneat, dum ubique versatur, &nihil capiant auditores, dum tot doctoris sui scientias admirantur. Methodus ergo docendi, ut nulla est magistro, sic nulla proficiendi discipulis facultas. Logicam nondum eruditi, Physicam audiunt; &Arithmeticae ignaris, proponitur Euclides, Almagestus Ptolemaei, Menelai &Theodosii Sphaerica, &ex modernis Godsja Neßir Bactrianus, qui ante quatuor secula de Mathesi &ceteris scientiis Commentarios scripsit doctissimos. Ritus proponendi est: Periodum auctoris clarâ voce praelegit auditorum unus; Hanc Professor, nihil praemeditatus, longô &inani sermone explicat; Finitâ vero unius scientiae lectione, quae horae medium vel quadrantem durabat, in reverentiam doctoris assurgunt omnes discipuli; sed quos rursum considere, nutu rogat praeceptor, &ad alia progreditur, donec duabus transactis horis auditorium dimittat. Magno in hac gente honori ducitur docere; &in magnâ celebritate versatur, qui frequenti auditorum coronâ cingitur. Hanc laudem multi sic ambiunt, ut etiam clam datâ pecuniâ sibi emercari discipulos soleant, velut eruditionis suae tubicines. Solidiores scientias, II. its, &vur depene lleranlo lino neno qunovetis piblicè inculcabit, alios ne sibi aequales pariat; sed eas filius à parente, aut alienus magno pretio comparare à privato doctore debet: quasi tantum rerum fumi &contemplationes ad gymnasia pertineant. Haeret electio Professoris, in Collegio quidem à Regibus fundato, penes Serenissimum &spiritualium Directorem Sedr; in aliis, penes Sedr &ipsos, si in vitis fuerint, fundatores.