Latin
CATMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 115
Unproofread scanNot analysed yet
ita habere insuper, ne vel tantillum de iis hîc meminerimus; siquidem ex notitiis Aulae est, nosse, in quae opera potissimum Rex studia sua &aerarii vires collocet. Nimirum in templis, diversoriis, balneis, aquae ductibus, viis publicis &pontibus magnificè condendis &instaurandis, erarii partem non exiguam; majorem in fundandis gymnasiis, artiumque liberalium cultoribus fovendis, gloriosè erogat; ita publico bono, ita sui memoriae apud post humos, majorum exemplo consulturus. Magnates, Principis pia legentes vestigia, quotquot vigent opibus &generoso spiritu, cum in ceteris pro communi commodo monumentis publicis, tum praecipuè in palaestris scientiarum condendis, aurum &operam certatim collocant. Omnes igitur collegiis &scholis plenae sunt civitates. In una Regia Isphahanensi, sed splendidâ illâ &ingenti urbe, illustriora collegia, exclusis trivialibus, numeravi ultra centum; quorum plenas ingenio inscriptiones (quae &aeram &nomen fundatoris exprimunt) Lectori suo loco dabimus. Hîc in compendio duo tantùm collegiorum adjuncta sistimus: nimirum O& Muderris, Rectorem, &de CAlb Thalib ilm, studiosum. In antecessum scire oportet, Collegia Persarum, licet Profoseres. aedificii splendore nostra superent, studiis tamen literarum, classium distinctione, Professorum numero, studentium um alumnde conilusui&e fteuentiu, nnme nolsis eom. parari posse; quin potius Contubernia, quàm Academias aut Gymnasia appellanda esse. Rector solus totius Collegii Inspector &Professor est; rarò sibi adjunctum habens doctorem unum vel alium, quo cum praelectiones dividat.