Latin
RELATIONES
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 12
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc nomen quoque sortitur Turcomania; quòd incolae ejus sint Turki maan, id est, Turcis similes: quippe pastoralem sub plaustris vitam agentes, Scythicisque moribus &linguâ conspicui. Hos inquam vagabundas tribus, illo tempore ingentes &fortissimas, vel hoc solo in socios merito graviter sibi devinxit Hjeich Sephi, &ab hoc specioso facinore, nec minùs professione religionis, &inculpabilis vitae exemplo, apud Persas ita inclaruit, ut ejus auctoritas atque nominis existimatio in summo versaretur culmine. Est enim ille hic sephi, quem Persae Polum Religionis sitae &verticem sanctorum vocant: cujus liber Karà Dsjelde dictus, hactenus nondum apertus, nondum lectus, magnâ asservatur reverentiâ; eâ cautione ab auctore datus, ne à posteritate legatur priùs, quàm si in extremis bellorum angustiis constituta esset; secus si fecerit, passura calamitatum Iliades &funestam solii eversionem. Continere autem dicitur prophetias &consiliorum mysteria, de Statu Imperii Persici agonizantis. Accidit deinde, ut nepotes, patriis vitae vestigiis, &indefesso doctrinae propagandae zelo inhaerentes, non modo favorem gentis Persicae conservarent, sed Turcorum praesertim, quibuscum conjunctissimè vivebant, amicitiam stabilirent, &suae stirpi quan haereditariam facerent. Quae res demum praedicti Ismaëlis patri, Sjeich Haidari, apud Regem Jacob, Usum Chani filium, &suum affinem, invidiam &exitium paravit.