Latin
RELATIONES
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 13
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim Jacobus suspectam haberet Haidaris amicitiam, quam cum Turcis, ejus terrae potentissimis hospitibus, colebat, praesertim affectu multitudinis Persicae tam arctè sociatam; non dubitavit eum, nihil vel mali conscium vel sinistri metuentem, è medio tollere, filio Ismaëli, ac matri Marthae, suae quamvis sorori, nefariè inlidiari, retentâ dote, haereditarios fundos &fortunas rapere, &quae non alia! Quid demum Ismaël? Is manibus crudelis avunculi elapsus, cum genitrice diu exul egit apud Medos: adultior verò tot dolens injurias, exiliique pertaesus (quanquam apud gentem stirpi suae addictissimam) mortuo tandem avunculo ultionem meditabatur in filios Aluantem &Muratum, tanquam haeredes Paterni regni &fortunae. Favere sibi noverat Turcorum animosas tribus, quarum aliae decies mille referebant capita; auxilio non defuturos sperabat Medos, apud quos degebat; nec ex Persis sibi inimicos confidebat, quos patriae re ligionis dogmata inescaverant. Haec ille melioris fortunae auspicia interpretatus, invitabat sub signa tribus, contra superstites persecutoris filios. Ab his postulabat Haidaris, desideratissimi genitoris sui, sanguinem, erepta paterna prae dia, dotem matris retentam &exantlati exilii satisfactionem. Non defuit Ismaëli, uti praesens Medorum sic implorata tribuum fortissimarum fides, non fidei virtus, nec virtuti successus opinione auspicatior; dum aura favens plebis Persicae vela fortunae ad sententiam inspiraret.