Latin
LCIMMI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 123
Unproofread scanNot analysed yet
LCIMMI. Servatur hîc aqua potabilis, amphoris fictilibus obsignata. Ubi bibenda à Majestate poscitur, probè sigillum examinat pocillator Abdaar bassi, reseratamque post usum, iterum sigillo firinat, ne toxico possit temerari. Custodia nisi viro probatae fidei committitur. 6 Kahwab choneb; Domus à baccis Koffè ofieinadecoctionis rectiùs dixeris Kahwäh) appellationem ducens; Has Cosse. etenim hîc servat, &recentissimè tostas, pro conclavi Regio, quotidie decoquit officinae magister Kahwatsji basji. Fructus &decocti usus satis apud nos innotuit, non aequè ipsa planta: quae nullibi terrarum, quàm circa Mocham Arabiae felicis colitur; unde, quos obtineo Ramuli, longi, tenues, badii coloris, atque omnes fructu supra fidem gravidi sunt; Foliis conjunctim decorati Laurinis, mucrone longiori: quorum in sinu Pediculis brevissimis resident Baccae, calyculorum exsortes, semper geminae, furvâ, membranulâ obductae, si extricentur bifidae. Laniena, quam Turcicè &C— Kanaat, Persicè gld. Laniena, 5 Sellab choneh, item SGU Kassaab choneh vocant. Praefectus in ea est lanionum primarius, Kassaab bassi. Gallinarium, Persicè ο ξγ. Murch choneh, Tur- Gallinaria. cicè 6 (3 Towuuk choneh, in quo aluntur, "idie maetantur gallinae &quaevis plumosa, coquinae sacrata. Inspectorem appellant Towuuktsyi basji. Coquina 3Lo Muttbach, vel αλα γαα Asjapàs choneh. Directorem hîc agit primus Asjapas, sive coquus, qui materiam dapum ex penariis repetit; ordinem &numerum injungente OAS Tusjmaal s. dapifero, utpote inspectore rei culinariae. Pharmacopoeia S Che Atthaar choneb, in quâ medicamenta, &praesertim variae virtutis opiata, pro Majestate &aulicis praeparantur à Pharmacopoeo Regio, sub directione Archiatri.