Latin
LCIMMI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 124
Unproofread scanNot analysed yet
ρ Perrhii saneh; Officina, in quâ pro aegrotis parantur Julapia &decocta varia, ex hordeo, oryzâ &herbis medicatis, prout idem praescripserit Medicus. §II. Supellectilibus custodiendis, ac rebus, quarum domi ac foris usus est, destinatae sunt domus sequentes: ἐ Himeb choneb, Turcicè 50ye Uduun choneh, i. e. Custodia lignorum, cremiorum &combustilium; cujus primarium curatorem vocant βΘγοώρογι Uduundaar basst, vel Uduuntsji basji. Non hîc, quemadmodum in Germaniâ, fissos arborum truncos invenies; cara materia lignum est, &bilance venditur: nec videas ignem nisi fustibus foveri iis, quos terga asinina &camelina, ex tesquis editorum montium deferunt. Vulgi focus stercore jumentorum, erieâ &fruticescentibus herbis fumat, quas ex desertis perunt. 56Uα Mesjaal choneh, Custodia facum. Hae faces non ex cera vel pice factae, sed clathra sunt aenea, scipioni infixa, quibus immittuntur oleo imbuta linteola. Ipsas machinas cum fomento lucis asservari hîc, ¶tas esse curat officinae Inspector, &όα Mesjaaldaar basji; qui &ipse Regi, noctu equitanti, primus facem praefert auream. 6 g Issiraach choneb; Repositorium lampadum, quae vel oleo, vel sebo foventur.