Latin
LCIMMI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 126
Unproofread scanNot analysed yet
Habet praeterea inspectionem eorum, qui Regium vestitum lavant; qui labor his regionibus viris incumbit. Kiptsjatssi choneh; Domus vestimentorum. Custodiuntur in eâ vestes quas Rex distribuendas destinavit pro muneribus. Praefectus ab eâ nomen habet Kiptsjakissi bassi. e Ablibchoneh; Domus custodiendis dicata vestibus Regiis, quibus ipse Serenissimus induitur. Custos est Mehtèr, seu primus à cubiculo. Kadsjuwah choneh; Domus, in quâ repositae sunt cistae pensiles, quibus reclusae vehuntur ex tergis camelorum foeminae Principis nostri. Administrator ab officio nomen habet. ἐ ὥε Siin choneh, &ὡα Serradsji choneb, i. e. Ephippiorum &ephippiariorum domus; quâ rei equestris instrumenta servantur ac conficiuntur etiam, Praepositus ab ephippiis nomen habet Sindaar basji. Dsjebbeh choneh, i. e. Armamentarium, quod &ἐα 5 Kaar choneh, seu domus utensilium vocatur; siquidem in eâ non modò apparatus militares, videlicet sclopeta, acinaces, loricae, sarissae, hastae, sed &varia utensilia, velut specula, imagines, tubi optici, &paris conditionis alia; nec minus, quae ab exteris Principibus dono mittuntur, curiosa variae inventionis opera, reponuntur. Est officina haec una ex amplissimis &primariis; cujus praefectus, Qb og Dsjebehdaar bassi, magnae dignitatis officio fungitur.