Latin
LCIMMI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 125
Unproofread scanNot analysed yet
In eodem cande labra, emunctoria, cerei, &omnis ad lucem necessarius apparatus conservatur, sub inspectioneb &&Isjiraachtssi bassi. Θ κ Sofrahchoneh; Domus, qua servantur mappae, mantilia, &linteamenta coenaculi. Curator is est, qui &Regii triclinii structor μτ ραρεγάν Sofrahtssi bassi. STsjlinchoneb, vel S GAjaakhchoneh. i. e. Domus vasorum murrhinorum, sive porcellani. Verùm non ejus luti solùm, sed &aurea argenteaque vasa hîc custodiuntur, lavantur, poliuntur. Ferunt, paropsides illas, quae ex pretioso metallo constant, valere decem aureorum milliones. Plures hic constituti sunt ministri; qui quod dapes coenaculo inferant, Ajaaktsyi Turcicè, Isjimibesyj Persicè, i. e. portitores porcelini, sive celeres, Germanicè Laqueyen appellantur. Inspector domûs vocatur Ajaa ktsji bassi, i. e. Capitaneus peditum. OFerraasjchoneh; Domus stratorum. Haec magni apparatûs, &lae structurae est, in quâ non modo, pro sternendis pavimentis, varii pretii &magnitudinis aulaea. distinctis servantur conclavibus, (his enim stragulis superbiunt palatia Perfarum, quia subselliis, mensis, imaginibus non datur locus) sed &omnia tentoria, cum fulcris suis funibusque, &quicquid ad campestrem hospitationem spectare potest. Praepositus vocatur Ferraasj basji, cujus ampla est &praeclarae dignitatis functio.