Latin
LCIMMI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 130
Unproofread scanNot analysed yet
Sequuntur, quae vel maximè luxus excogitavit, theatrum Musicum &theriotrophia quaedam. Nagaraanchoneb; quod Tympanorum domum sonat. Pergula est praealta &longa, ad septentrionalem fori maximi faciem, non procul à Regio Paatio fabricata; ex quâ in honorem Majestatis quotidie cum occasu solis, &duabus horis ante ortum, varia, inque terris nostris ignota buccinarum &tympanorum genera incondito strepitu resonant. Praeterea in auspiciis novilunii &festis religiosis, tum etiam in conviviis Regiis sine intermissione instrumentis plauditur, donec festivitas terminaverit. Adsunt tympanistae, tubicines, cymbalistae, numero quadraginta, qui stipendia sua recipiunt ex censu s Khawaal. Hoc vocabulum significat voluptuarium genus hominum, veluti scorta, choraulas &quoscunque tacientes quaestum in lupanariis; iniquum enim reputant, si ejus generis reditus in seria collocentur. Chorum hunc, cum in Aulis Asiaticis, tum in singulis Persiae civitatibus primus instituisse dicitur Tamerlanes, hodiernae Monarchiae Persarum, ac magni Mogolis conditor. Collegii inspectionem habet Mesyeldaar bassi. CLhuI E Istabul, seu Tawilèh, Equile, cui praeest Equibia. σρὰω εα Mehter basi, i. e. equorum tractator, sub inspectione supremi stabulorum Magistri Mirachuur basji.