Latin
LCIMMI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 131
Unproofread scanNot analysed yet
Non eodem stabulo omnes equi, sed pluribus aluntur, pro coloris &pretii varietate discreti. Equisonum turba eis famulatur: majori enim cura &servitio, quàm sub nostro coelo tractantur: scalpuntur, pectuntur &lavantur indies; crura foventur calidâ; pabulum non nisi statis praebetur horis, &dosi exactissimâ; pedes expanduntur restibus, &corporis deformatio arte corrigitur; decor in aliis fuco augetur, ventrem, caudam ac jubam pingendo. Vernis mensibus herbâ Meliloti laxantis repurgantur, datâ in pastum diebus quatuor decim vel viginti; &quis omnia narraverit? Pascuntur alii passim in convallibus Regni quasi sylvestres, quorum pulli magnis agminibus huc quotannis mittuntur coërcendi. Θ Sjiir choneh; Leonum domus, in quâ non Clusten deomerm. leones modò, sed &tygrides, pardi, lynces atque similes aluntur belluae ferocis naturae. BOPI Füil choneh; Domus, in qua stabulantur eleStabulum esephanphanti: quibus belluis, aequè Persica ac Indorum Aulae in rorium. solemnibus pompis suis superbiunt. Ibidem Rhinocerotes, asini striati ex Abyssina, &alia quaedam bruta mitioris ingenii aluntur, majorem partem peregrina, &ex indigenis maximè rara. Curatorem vocant &gG OLl Füilbaan bassi. Sekhaanchoneb; Domus, quâ retinenDomus camum. tur sagaces &venatici, pariter molossi &ferociores canes quorum lanienae damnari quoque solent homines malefici &mortis rei. Curam gerit Sekbaan basji. ΘQ Tawuus choneb; Pavonum domus. Ornithotrophium est sanè Regio nomine dignissimum; non tantùm sospitandis serviens pavonibus, sed &meleagridibus, onocrotalis, psittacis, catsjuwariis meinais, &variis ignotae stirpis alitibus, quarum nomina in Latio deficiunt. Habes hîc volucres pinnatas aequè ac pennatas; vides pumilas, grandes &mediocres; audis garrulas &canoras; admiraris deformes alias, alias inimitabili naturae picturâ ad stuporem decoratas rarissimasque, quas &fervens Zodiacus, &uterque Polus suo ambitu produxerint.