Latin
RELATIONES
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 15
Unproofread scanNot analysed yet
Matrem enim nihil refert, cujuscunque fuerit fortunae &sanguinis; filiane magnatis indigenae dono Genitori data, an ruricolae &plebeji hominis, ex Georgiâ &Cyrcassiâ (quae puellas pariunt totius Asiae speciosissimas) plagio latrocinioque abrepta; sufficit illam ob venustatem Serenissimo placuisse, ut in Genitricem Successoris sui deligeret. Hanc sortem nec industria educationis, nec informationis studium, nec cum viris illustribus consuetudo &convictus corrigunt. Palaestra omnis, gynae cei latebra est, extra quam Illi solem intueri non permittitur; commilitones sunt nigra &castrata mancipia, ex variis torridisque coeli Zonis conquisita; ministrorum vices ancillae gerunt, &ignobilis pellicum Regiarum turba; Inspectores sunt mater, avia &nonnullae anûs, auctoritate ceteris praestantes; Ipse ephorus ex castrata mancipiorum classe foeminarum suffragio deligitur, non qui manum &ingenium Candidati ad tractanda gubernacula, sed qui in religione &superstitionum notitiis solummodo instruat. Hujus παιθείαν cum lustrare hic visum sit, à Gynaecei, in quo Princeps educatur, descriptione ordiar. Gynaeceum, Persice Co Haraam, est claustrum Preliminaris GyRegiae legue couisguium, uto pencelio, duo dcem &unpls. orgyiarum munitum, nocturnis cinctum excubiis, &ab omni hospitum communione, instar aeterni carceris, occlusum. Porta ejus militari praesidio &variis excubiarum manipulis instruitur, qui accessus hominum prohibent, &moras discutiunt subinde praetereuntis turbae. Introitum longum varii stipant satellitum cohortes, praesertim eorum, quos vocant ὈUαὶ Jesawul, id est, atrienses. Hi sunt Ismaëlis I.