Latin
RELATIONES
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 16
Unproofread scanNot analysed yet
ex Turcorum tribubus adsciti corporis custodes, qui ut hodie idem praestant munus quasi haereditate acceptum, ita &nomen retinent Sophì, vel Sopì, quod cum Sjiaiticâ lege &vivendi regulâ adoptaverant. Proximum aditum tenet custodia castratorum ex gente Persicâ. Interiora ancillae, concubinae &conjuges Regiae inhabitant, ex Persiana, Armena, Georgiana &Cyrcassa gentibus selectae. His accedit spadonum atra colluvies, sub Zona torrente nati, vultibus rugosis, ac tetra aspectu, quanquam nitidissimè vestita. Horum spadonum fides &officium cùm in ancillando, tum in eo potissimùm versatur, ut pellicum mores &vitas inspiciant, corporum &pudicitiae custodes sint, secreta an foveant, perscrutentur; delinquentes objurgent, nec à plagis abstineant inferendis, si objurgationis poenam culpa exsuperet. Mirum enim non est, rigidos se praebere corycaeos, qui formarum, qui stupri, qui libidinum facti sunt osores, lasciviae organis ita penitus viduati, ne vel vestigio probare sexum valeant; proinde natura ipsis &barbam, &masculum corporis robur negavit; etiam voce, gestu, animo, ad muliebris genii mollitiem conversis. In hôc natus effoeminato coetu, in hôc ignorantiae delubro adolescens Haeres imperii, quid Imperatore dignum capiat, cuivis proclive est judicare. Nec enim, si Genitorem excipio, cuiquam generosi animi, vel illustris ingeinnen, qu hrolesie etenpio &dodnuium posit. lnunro claustri limites permittitur: ita eos munivit zelotypia &suspicio; quin pro motione corporis, vel excitatione animi, nec equos loci angustia, nec canes religio adesse patitur. Saltem ex quadrupedibus accessus patet asino, cuiinsidendo puer crura firmet, ut, aliquandò Rex factus, equitare possit in publico.