Latin
RELATIO XI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 150
Unproofread scanNot analysed yet
Socer genero morienti praesens, in Caliphatum per nefas irrepsit; mortuo jam Abdulla, filio Mahhammedis, ante pubertatem; alioqui futuro successore, si fuisset in vitis. Abubekerum excepit Osman admodum senex; quo defuncto pulpitum vi occupavit pelagus maledictionum Omer: cum successio Mortusae Aali, velut cognato &genero primi Pontificis, tum jure sanguinis, tum soceri voluntate debebatur. Unde Omer pro stabiliendo sibi Caliphatu exstirpandam Aaliticam progeniem armis adortus est, in eos simul omnes saeviter grassatus, qui partibus &opinionibus Aaliticis adhaerebant; donec persecutor nefarius à molitore quodam, dum rogatu ejus, ad benedicendum molendino, manum rotae imponeret, soluto repagulo, raptu machinae fraudulenter extinctus fuit: magno Aalitarum gaudio, qui occisoris facinus anniversariò festo celebrant; Turcorum vero atque omnium eorum luctu, qui Omero nomen professi sunt. Ab ejus nece primus Imaam, sive legitimus successor Aali, Arabum auxilio, summas tandem in Religione obtinuit, factus Sjiaiticae Sectae antesignanus, &nationis Persicae Patronus adorabilis, cujus nomen suspirant perpetuo, sive equum conscendant Persae, sive quicquam operis suscipiant. Imamum qosAali, in catalogo Pontificum sequitur uterque filius G Hasen, &Hossein; hos rectâ lineâ descendentes Imamielgur oem, ea qubus pns eetens colitur i Ssustis Imaam ordine sextus A Dsjafer, cujus librum in tanto habent pretio, ut eum oraculo comparare, &de rebus futuris dubiisque in eo sciscitari non dubitent; textum pro effato habentes, quem fortuitò inveniunt: Inde &nomine (5 2. Dsjaferi, i. e. Dsjaferiani appellari solent.