Latin
RELATIO XI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 151
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum, quod acerbè mordet Persianos, est castigata ab Omero carnalis concupiscentia. Anli enim praeter quatuor Nekah, seu uxores desponsatas, Musulmanno suo innumeras, pro cujusque desiderio &facultatibus, permittebat Kanise, i. e. ancillas, ad concubitum emptas; quas insuper &Amutha, seu conductitias ad placitum tempus alere, integrum esse atque liberum voluit. Hanc Omerianus rigor libertatem ita restrinxit, ut sequiori thoro non amplius duas permitteret Kanises, Amuthas autem penitus interdiceret. Iniquitatem Omerianae legis sic demonstrant Sjiaitae: Titiò non suppetit facultas ducendi uxorem legitimam, nec pecunia emendi corporis ancillam, ergone paucos, quos habet, obulos carni impendere conductitiae audeat, vel prorsus abstineat, contra legem naturae? Plausibile vides argumentum! Ceteras controversias suo loco dabimus. Illae autem leves sunt, ut plurimae ex praedictis fluentes, vel in odio fundatae politico. Persarum aversa magis est à Christianis quàm TurcoPorsa aversantur rum Religio, licet utraque maximum inter Prophetas ChristiaChristum esse, si Mahhammedem excipias, pariter fateanos. tur; illi dona styli &eloquentiae, huic mirabiliter medendi divinitus data credens; ex purissimâ verò natum virgine, Molae seu Theologi statuant; Etiam al Coranus Jesum praedicet Dei Apostolum, Dei verbum, à Deo Mariae immissum, Dei spiritu confirmatum, Surata de mulieribus, item de vacca; &Christianos, si rectè agant, in die Judicii salvari doceat, idem auctor Corani Surata de vacca, &connubia proinde Musulmannorum cum foeminis Christianis permittat, capite de mensd.