Latin
RELATIO XI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 153
Unproofread scanNot analysed yet
Ex iisdem igitur, ex quibus me oppugnaverat fontibus, arma animumque defendendi, nescio, quo vigore recolligens, de attributis Divinis quaero reciprocè: Tune praeterea credis, Deum esse Ens infinitum? scis adeoque, asse incomprehensibile? credis etiam esse omnipotens? Affirmavit omnia. Ergone, pergo, tu negares, incomprehensibilem &omnipotentem Deum, posse etiam facere res homini incomprehensibiles? Auditorio ita placuit responsio, ut vix finito sermone meo Princeps, &ad ejus exemplum totus Consessus, manibus collisis, Barik allah! (hic applaudentium vox &ritus est,) iterato exclamaverit, &duello, provocantis, cum pudore, finem imposuerit. Nihil porrò scelestius est inter Persas, quàm quòd ex Christianis Armenis (quibus regio abundat) Neosjiaitae facti, vindicare sibi rigore Legis debeant, suum patrimonium, (cui tamen renunciare oportet defectores in Turciâ) &omnia simul bona familiae suae, usque ad septuagesimam secundam generationem. Infinitae hinc trahuntur lites in judiciis, sed inanes ferè; quoniam tenore ejusdem Legis etiam probare actor consanguinitatis gradus debet testibus omnino quinquaginta; talibus verò, qui nunquam mentiti, &in mendacio deprehensi sunt. Quam verò rarissimarum hôc coelo avium catervam, cùm accusanti difficile sit sistere; Judex insuper (praesertim primo Persarum mobili i. e. aere corruptus) iniquissimae oppressioni propitias non praestet manus, mirumnon est, si plerumque apostatae sane pe linsts uibentur loro excedere, Teonlingunen a. judicio illusi. Armenorum ditioribus consuetudo est, haeredes suos, ne posthumi litigiis deplumentur, praeservare ingeniosâ illusione iniquissimae Legis. Nimirum levi pretio, v. g.