Latin
RELATIO XI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 152
Unproofread scanNot analysed yet
His tamen nihil attentis, illi cum Christianis, quin cum cujus vis sectae cultoribus, accumbere refugiunt, manum illico lavantes, si fortè eorum vestes contrectaverint, velut à re immundâ polluti. Cum enim sibi lex sacra haberi res decem immundas velit (quas vocant 8,ze CL Nedsjasaat Asjereh, ut sunt: urina, stercus, sperma, sanguis, cadaver, vinum, spiritus, sus, canis, &infidelis) has omnes compendio, ajunt, reperiri in Christiano, veluti &ipso infideli, &à nulla impuritatum abstinente. Turcis ut nefas est ratiocinari de Religione, ita idem permissum est Persianis; qui disputandi cum Christianis mirâ prurientes libidine, omnium primò ac frequentissimè impugnant incarnationem Filii Deitatis, &Christum Dei filium esse cum ceteris Mahhammedanis negant; persuasi, hôc in puncto Christianos inextricabilibus constringi vinculis absurditatum. Ut innorescat Lectori, quomodo illi, &quibus freti argumentis militent, inseram, quid mihi evenerit in coronâ nobilium Curiae Larensis. Solverat Sjirasense vinum archiatri linguam, ut me provocaret in aciem disputandi de hoc articulo, indignante licet, &torvum vidente Principe, cui assidebam. Tunc, infit, Frengi, (sic omnis nos Christianos compellat Asia ad Gangem usque) Christum Dei filium esse statuis? Affirmo. Tum ille: Convincam te, inquit, omnibus audientibus, &ad absurditatis scopulum allidam, nullo negotio. Deum, pergit, Ens perfectum, simplex &incompositum esse fateris? Affirmo. Ergo, inquit, vides sole meridiano clariùs, Deum non posse generare filium, sed blasphemos esse Christianos, qui sic Deum imperfectionis arguunt; quia in Ens simplex &perfectissimum non cadit generatio, corruptio, vel ulla mutatio. Silebant interea ceten. &inpenls espetub nt auibus nod pius quu Gordiani solutionem; Est enim Persarum gravis haec in conviviis &colloquiis modestia, ut taciti sedeant, nec interloquendo unquam verba alterius intercipiant. Sanè animum eo tempore non satis praesentem habens ad inopinatam de re tanti momenti objectionem, extimui; quippe haud satis conscius, quid, in causâ tam arduâ, responderem ei, qui forum revelationis &fidei Christianae exciperet.