Latin
IINMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 157
Unproofread scanNot analysed yet
cumductiones, ajunt, interdum quater vel quinquies Mense unico contingere, easque à prudentioribus satis jam fraudem edoctis, ampliùs non attendi; Primus fabularum autor Rex laudatus esse dicitur; qui ut popularium nummos in patriâ retineret, quos devotionis causa exportabant in Turciam, celebritatem studuit Sancto conciliare indigenae; ac de ipso miraculosae virtutis opinionem facilè in animis excitavit mobilis ad superstitionem vulgi. Curant magnates Persici exuvias suas post mortem ad coemeterium hujus Sancti transportari, ut sub ejus praesidio beatiùs requiescant. Religionis hic puncta omnia persequi vetat prolixitas. Insulsa sunt, &in ceremoniis ac purificationibus ut plurima consistunt. Saepe citatus Rex Abassus in gratiam subditorum summa Religionis capita, per Sjeich Bahadiin Mahhammed, concinari fecit Compendiô, quod appellatur Le gel Dsjamaa Abasi, &in manibus populi teritur: ad quod lectorem remitto, Latinè propediem à me evulgandum; hîc pro colophone saltem additurus Persarum festa, secundum seriem Mensium &dierum, quiE IE u bus incidunt, collocata. Sciendum verò, Persas pro festorum determinatione Fest. resimul cum Religione Mahhammedana adoptasse menses sarum. Lunares Arabum, ab uno incipientes novilunio in coelo visibili, ad spectabile aliud. (fidem enim oculis malunt quàm calculis tribuere astronomorum.) Quales verô menses, cum diebus absolvantur aliquando triginta, aliquando viginti novem, adeoque Solares nostros uno circiter die, ex lunae citiori motu, anticipent; consequens quoque est, dies illorum feriatos citiùs quotannis redire, &quae nunc mediâ brumâ incidunt, abhinc annis octodecim mediâ ingruere aestate, donec duodenario mensium periodo tricies septies absoluto (spatio annorum nostrorum triginta sex) in idem tenipus, dlemcue Calendarisuliam recidlams. Ig.