Latin
IINMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 158
Unproofread scanNot analysed yet
emplo res liquebit. Dies, quo haec scribo, decimus nonus Septembris, anni 1684 aerae Christianae, Persarum calculo dies primus est Mensis θjαwal, anni Hedsjirae 1095, sacratus beneficentiae, liberali manu exercendae in egenos. Haec, sacrâ lege, feriata lux anno futuro 1685 in nonum Septembris, anno 1686 in trigesimum Augusti, anno 1687 in vigesimum ejusdem, &sic porrò decendio semper citiùs ingruet, donec revolutione absolutâ, anno 1720 in hunc rursus diem recidat. Ex his patet, festa omnia Mahhammedanorum fixa dici, dum interea maximè sunt mobilia. Series feriarum haec est: Primus Mensis, Mubharrèm, dies primores denos esse lugubres &nefastos jubet, ob Hosseinii, filii Aali, trucidationem, factam hujus Mensis die decimo. Heros ille à civitate Kofi, sitâ in Arabia desertâ, quòd partibus invideret Omerianis, per missum nuncium in subsidium vocabatur contra Jesid, regnantem in Damasco Principem. Ad ferendas igitur suppetias dum iter cum septuaginta omnino viris ingreditur, commonitus eâ de re Jesidus, emissâ 700 armatorum manu, approperantem, ab urbe, auxiliis, aquâ &omni commeatu intercludit. Siti igitur &fame confectus Hosseinius, tandem in medios hostes dum se desperato ausu praecipitat, cum sociis ad unum omnibus trucidatur, &in escam belluarum projicitur. Praecipitem Persae tanti sideris occasum anniversariis prosequuntur justis. Nimirum ante meridiem in plateis &locis publicis concurrentes, magnâ devotione audiunt Molam aliquem, praelegentem quotidie caput unicum ex Rusebtusj Sehhdi, sive Historiâ Martyrum, qui pro fide occubuerunt: ea enim ad numerum dierum lugubrium divisa est in decem capita, quorum ultimum continet Relationem de morte Hosseinii.