Latin
RELATIONES
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 17
Unproofread scanNot analysed yet
Habes conditionem Gynaecei, id est, otii, ignorantiae &muliebrium deliciarum delubri; in quo Haeres, Imperio destinatus, instar neglectae vitis, sine pedamentis doctrinae ac virtutum, luxuriosè adolescit. Pergo ad Moderatorem. Is constitutus morum &pietatis potiùs, quàm ingenii formator, Discipulum, nec dum satis legere vel scitè scribere edoctum, ad Theologiae adyta perducit; eo consilio, ut recentem testam ingenii, nullis praeoccupatam sententiis, Religione Mahhammedanâ Sjijaiticâ maturè imbuat. Praecepta igitur purificationis &lotionis Legalis, jejuniorum observantiam, &vesanam precationis formulam, ad unguem tenenda, primò omnium inculcat. Deinde Mahhammedis &duodecim Imamorum vitas &miracula, unà cum intricatâ eorum genealogiâ &propagine, explicat. In punctis controversiarum enodandis, quae Persas inter &Turcos reciprocantur, solicitè occupatur. Mortusae Aali, sectae suae antesignani, &filiorum ejus Hossenii Hasseiniique fata, &quas successionis nomine ab Omero perpessi sunt persecutionum tempestares graphicè subindeque exponit: hoc ipso capirale Auditori instillaturus odium, quo antagonistas Sjijaiticae religionis, videlicet Sonnî, i. e. sectatores religionis Turcicae ac heterodoxos quoscunque prosequatur, ac detestetur acerrimè, mussitatâ subinOD UT L de dirarum formulâ62 Laanèt ber Omèr, id est, Sit maledictio super Omerum! Facta est haec à Sjjaitis imprecationis forma ad detestandum Omerum, illegitimum, oe Penirum opinione, llcelorem Mmmne.