Latin
CATMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 193
Unproofread scanNot analysed yet
Mahhammedis in Pontificatu successoribus, nunc eorum, qui vices subeunt, Mudsjtehidis. Ab horum ore pendens, placita intelligat Divina is, cui populum suum Deus ac dirigendam illius Rempublicam commisit. Haec illi: Gravis momenti res est, apud populum universum tantae sanctitatis fiduciam assequi, quanta ad merendum decus Tituli, terque quaterque maximi sufficiat; nec enim aliâ ad metam hanc viâ, nisi per opinionem faventis populi contenditur: quam qui suscipiunt, si studia inspicas, his incedere vestigiis comperies: Exteriora omnia ad sanctitatis speciem componunt, in vita victuque continentissimi, honorum abstinentes, nugarum fastidiosi, nullâ de re sermocinaturi, nisi de aeternis &coelestibus. Discipulos permultos sibi Suadâ, doctrinâ &benignitate conciliant, quos domi suae, sive tardos, sive dociles, eâdem humanitate &patientia erudiunt, nunquam vel in docendo taedium, vel in corrigendo iracundiae prodituri indicium. Sermonis in conversatione parei sunt, non nisi sententias loquentes, &alloquio lacessiti, verba reddentes plena ingenio &nectare sanctitatis. Habitum gerunt ex pilis camelinis &caprinis textum, colore candentem; caput fasciatur tiara albâ, quae faciem mentitur pallentem &macilentiorem. Equitantes directis in terram oculis lentè &meditabundi incedunt, setvis stipati paucioribus, uno muli, cui insident, ductore, altero cum libris pedissequo. In templis, praesertim cathedralibus, crebrò comparent; precationis formam pluribus quam ceteri ceremoniis, &majori abstractione mentis mussitantes: quâ finitâ, se in aedis angulum recipiunt, &ex turbâ considente alios rudimentis fidei imbuunt, alios theologiae sublimiora docent, &piis adhortationibus aliquot horas suspensos retinent Suadae suae admiratores. Ita in hoc stadio pedetentim inclarescentes, devinciunt omnium insensili successu amorem &benevolentiam, tandemque Pontificalem illum Religionis primatum, muto populi suffragio obtinent. Ne autem putaveris in proclivi Corinthum iter esse; Hypocritam excellentissimi ingenii &doctrinae singularis esse oportet, qui ingreditur.