Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 202
Unproofread scanNot analysed yet
Ut brevis sim, quanquam angustum &angulosum videatur ergastulum; arborum tamen ubique dives umbra, florum fragrantium lectuli, aquae scaturientis copia, cisternarum multitudo, pergularum opaci ordines, &quaecunque pro aëris temperie &deliciis corporis excogitari possunt, incolis suis neutiquam deficere dicuntur. Si quid verò amoenitati angustia detrahat, id adja centes horti, quos enumeravimus, septem illi, largiore suo spatio facile compensant; ad quos autem Rex, non conscendendo equum, non procedendo in publicum, pe des incedere ex gynaeceo per postica potest, &vel hospitibus aulicisque publicè hîc vacare, vel obambulare cum concivibus suis in secreto. Eapropter militum, quanquam rariores manipuli custodiunt aditus eorum hortorum, qui postica gynaecei ambiunt, profanos inde hospites repulsuri, ne fortè contingat ingredientibus, incaute Dianam aliquam cum exitio vitae videre. Ab ingressu nunquam ego impeditus sum, ex Medicâ professione notus, cui operantes nemo sine causa repudiat. Gynaeceum castratos nigritas alit circiter quingentos, ut ipsi asseverant, nec omnes tamen praesentes. Nam à Rege missi peregrè vagantur, alii exploratores, nuncii, inspectores, custodes; alii sua sponte foras, impetatâ veniâ, recreationibus vacant, aut pro gloriâ nominis, in construendo occupantur opere publico, velut hospitio, balneo, ponte &similibus. De numero concubinarum percunctari eos non aeque licuit.