Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 203
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hominibus crabrones reddidi &rabientes aspides, cum eâ de re sciscitatus sum quantumvis antea varie conciliatos. Rescivi Conjugem Regi unicam esse, Sacerdotis benedictione desponsatam. Subinnotuit tamen ceterarum numerus, casu prorsus ridiculo: Nimirum, per Sulfam suburbium equitabat Rex cum pedite suarum turmâ. Tum serius ex intimâ domo spectatum approperans divitis Armeni filia, tantùm pedisequos offendit ordines; ex quibus una contumeliosè ad festinantem: &tu, inquit, accurris dactylum nobis ereptura unicum, ex cujus esuritione laboramus quadringentae? Si verus sit numerus, stabilis tamen non est; sed crescentis &decrescentis lunae instar mutabilis. Quandoquidem Rex Convivis suis, ut equos solet &mulos senescentes, ita ex concubinis dono dat eas, quarum frontes ruga occupare, vel ingrata sibi praesentia esse ex quacunque causâ incipit; receptis subinde aliis in locum decedentium, quarum novitate delectetur. Ante dies paucos monitus anne ex Armenis nuper raptis, &jam ad placendum compositis, dignari aliquam consuetudine &alloquio velit? Proximè, respondit, adornabo convivium, &ministris ea, distribuam. Nec omnes tamen Regiae cives, Kanise, vel concubinae, audiunt: aliae earum servae sunt, ad ancillandum emptae; aliae Magnatum filiae, Reginis honoris causâ associatae, nec imparatae tamen ad Regis, si quid libeat, obsequium. Magnatum certè nemo est, qui unam ex filiabus, si possit, gynaeceo Regio non consecret, ut &ipse habeat apud Serenissimum fortunae suae commendatricem, &ipsa gravissimum proxenetam, qui eam aliquando illustri Viro despondeat. Si quam Rex ex gynaecei ci vibus viro donaverit, illa polliceri sacramento debet, nihil se marito, nihil mortalium ulli revelaturam, quid rerum viderit, vel audiverit, intra Harami limites. Sic dimissa, viro crux fit &ineluctabile jugum. Nam lautitiis &e plendon luetum, eium ex honore Regir coneictuis inperiosa, observari affectat &splendidius haberi à marito, ultra facultatum suarum modulum: nunquam imposterum dimittenda, nisi cum Regiae Gratiae &vitae suae jacturâ. Non est muliebris status sine ordine. Auctoritati matris Regiae, quae nunc Cyrcassa est, maximus habetur honos; inde Regis conjugibus; hinc concubinarum clarissimis: quarum singulae, repudiato nomine proprio, certis ornantur encomiorum nominibus, ex quibus mihi innotuêre sequentes: Gynaecei lux, aurora, stella, decus, rosa; pro meritis verò suis certo gaudent numero castratorum, sibi ad ancillandum dato. Neque eas saltem ad numerum putes &fruges consumere natas; artes etiam tenent.