Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 205
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt ex spadonibus, qui res administrant conjugum, &primariae notae pellicum; sunt padagogi &inspectores Regiae sobolis ex matrimonio sequiori; sunt, qui religionem, scriptionem, lusus artesque varias inculcant foeminis. Nec desunt, qui novitias aulicis instruunt moribus, antequam Regi offerantur: Ex his unus est formae corporis aestimator, cingulum habens, cujus si mensuram ventris crassities excedat, cibis eas interdicit, saltem aquâ &oryzâ alendas, donec abdomina ad ambitum cinguli gracilescant. Dicitur tamen crassa &obesi corporis esse, quam Rex ex concubinis hactenus deperiit. Sunt ex cubiculariis, quorum cura in eo versatur, ut fingulis vesperis, ex gremio gynaecei, concubinas duodecim, planè ad sacrum Imamorum numerum, comendas ungendasque curent, pro cubiculi Regii custodiâ, si fortè ex his sociam lecti Rex desideret. Hunc audio curtatum nunc esse numerum, &omnino sex tantùm ad concubitum admitti. Sunt alii, qui curant publicationem Rhoruuchi, i. c. abactionem masculi sexûs, sexennio majoris, à viis, per quas Rex ire cum foeminis constituit. Fit ea pridie per tuborum iteratas explosiones, &eodem die per caduceatores equites, ex Sophorum censu, paucis horis ante sexûs egressum praemissos, quos hoc actu vocant Khoruuchtsjiis; Hi nullis utuntur sermonum ambagibus, quibus secessum imperent: unica sufficit iterata vox Khoruuch! quam auditam fugit, quisquis indeclinabiles fustium ictus metuit, sive foris versetur, sive intra parietes latitet domûs propriae. Ceteri Magnates cum foeminis suis peregrinantes, vel noctu abeuntes ad balnea, saltem spadonibus immediatè praemissis, fugam capessendam praedictâ voce annunciant; quâ per plateam resonante, quisque ad latebras recedit, donec oculis haud temerandae merces praetenverint, Inteo icer obvollte, I pedes ver eiuites incedant, aut cistis pensilibus inclusae, si camelis vehantur.