Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 204
Unproofread scanNot analysed yet
quibus indies occupantur. Hae acu pingunt; illae penicillo. Hae ingeniosè texunt; illae nent subtiliter. Aliae ca nere, chordas tangere, tripudiare, gesticulari, vel quicquid aliud norunt, vel, ut noverint, ab aliis docentur, quò Serenissimo &primis gynaecei luminibus placere possint. Quin, in scientiis versatae dicuntur aliae, praesertim Mathematicis; nec deficere, quae in arcu tractandâ robur &manus exercitatas habent, quarum consortio Rex praesertim in venatu gaudeat; &,si quae nullis imbutae artibus inveniantur, eas tamen imperitiam singulari morum &corporis venustate non infeliciter compensare. Nigri pariter spadones, dignitatibus, &variis, quae gerunt, officiis distinguuntur. Primatum obtinet Mebtèr, qui supremus est cubicularius &gynaecei magister; Secundus est ab eo Kasinadaar, vel thesaurarius; quem excipit Aseb bassi, ephorus haeredis Regii; hunc Isjice agasi, sive summus gynaecei janitor; sed, is plerumque est eunuchus albus. Inter primores quoque numerant receptorem redituum Regiae matris, quos tribuunt Christiani Sulfensis suburbii; tum qui Regis triclinio inserviunt, pocillaeliton, dapilen &lutenis lipuores eibeulns. qu sgl. lum, arcum, pharetram, sagittas, sclopetum &crepidas por rigunt.