Latin
21
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nec enim dubitavit, qui eos intemperantius odissent, Praeconem Regium Presj Namaas, una cum maximo Pontifice Sedr ab officiis deponere; Seniorique Religionis Scheich el Islam Regis in Christianos favorem exprobranti crucem minari; atque caeteros Legum sacrarum antistites eodem nomine acriter perstringere: Optimè Rempublicam uni corpori comparans, cujus membra convenire interse deceat, atque integritatem Princeps sartam tectamque conservare teneatur, aequali in omnes amoris &justitiae indulgentiâ. Et nescio, quâ non virtute claruerit, si illis &Persis, &Christianis credam, sine quorum praesentiâ Isfahani ne diem transegisse dicitur: ex quibus sat est, testem unum instar omnium nominasse Regium interpretem, Reverendum Dn. P. Raphaëlem du Mans, senem Capucinum, natione Gallum, qui ejus obitum saepe numero coram me deploravit, Vir &ipse uti eruditionis, ita summi candoris &virtutum nomine nunquam satis laudandus. Tantum in Bacchum &dulcem ejus sociam non rarò fuit effusior, à quâ bestiâ ad ultimum foedè saueiatus, lugubres dare incontinentiae poenas debuit. Exitium dedit provincia Masanderaan, sive ut alio nomine appellatur, Taber estaan, omnium toto Regno elegantissima, in quam anno superiori recreationis gratiâ cum universa aulâ concesserat; relictis in Regiô gynaeceo incolis omnibus, praeter sociam thori legitimi unam; &paucas ex sequiori matrimonio. Diversabatur tum temporis in palatio horti Asjiraf, cum ex saltatricibus unam temulentus insano amore corriperet; hoc enim genus scortorum luxus Persicus vocat in convivia. Illa quidem in genua se prosternens, per sacra omnia facinus deprecabatur, &morbo sese venereo obsessam testabatur. Verùm, non attentâ precum, nec pesell sutione, plenis ile vels porium per.