Latin
29
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 29
Unproofread scanNot analysed yet
sequitur libidinis suae. Mense post, pudendis dolet excoriatis, inguina bubones occupant, &his neglectis, toto corpore prodeunt Americanae luis insignia. Incaute tamen nec dum volenti abstinere, aut vivendi tenere modum ®ulas, supinè insuper à Medicis tractato, sive ignaris illis, sive durissimo malo parem medicinam opponere in Regio corpore verentibus, contagium in canerum degenerat, palatum cribrumque narium erodit ac destruit, ita ut nares ejus attractus per vaderet Nicotianae fumus, &universa perditi corporis fabrica, velut ruinosa domus, interitum portenderet. Tum demum cum Phrygibus sapiens, bellum indicere vino, &diaetae regulis obedire, brevi ante mortem statuit, eâ observantiâ se evasurum à Medicis persuasus; cum antiquis moribus pariter locum mutaturus, quasi is obsit abstinentiae, transferri se in hortum alium, prope pagum Chosruabaad, non procul ab urbe Damagoon, octiduo ante obitum curat. Vitae ibidem paucos, quibus supererat, dies, sobriè &bono apud fteminas animo transigit, jocis, lectione, pingendo, semper, ut solebat, occupatissimus; Inter alia (ex quibus Principis industriam colligâs) cereum fingebat acinacis manubrium, illud ingeniosa per venustâque gemmarum dispositione exornans, eo fine, ut ad hunc modulum artifex eas insereret manubrio aureo; Pretium gemmarum aequabat isco Tomanis, id est, Joachimicis 22500. . De expeditione in Usbeciam, ad subjugandam provinciam Balch, ut diu ante, magnâ spe multa agitaverat animo, ita aegrotus, de ea loqui, &fretus indubitata convaescendi spe, de victoriâ tacitus tripudiare solebat. Dum ergò nihil minùs, quàm de vitae discrimine, cogitat, eandem velperâ, quâ à foeminis invitatus ex dulciariis modic assumserat, derępentè vehementissimis doloribus corripitur; quibus ea nocte ad insaniam usque cruciatus, in ter caetera praeter mentem dicta, ita in Archiatros invehit.