Latin
23
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sui (Senatûs) praesentiam nec funeris celandi conditionem, nec deducendi dignitatem permisisse; praestituros vices missos à singulis Senatoribus Vicarios. Funus sese in refugium Sanctorum (ita vocant urbem Casjanum, pluribus Imamidum Regumque tumulis celebrem) deducendum constituisse, expectantem Majestatis jussa, ex quibus ubi reponi sacras exuvias &quid sibi porro agendum placeat, propediem cognoscat. Gratulari se Principi de ingressu ad mundi Solium, ardentissimèque precari Deum Opt. Max. ,ut Majestatem Ejus longâ annorum serie &omni felicitatis genere cumulet, atque gloriam venerandi nominis SEPHI, ultra Zodiacum extendi ac perennare jubeat. His ita constitutis, actutum discedebatur. Nec diu in viâ tardatum est; iter 112 parasangarum sive milliarium Germanicorum septuaginta quinque, absolutum est diebus non amplùs sex, famaeque anticipando velocitatem in urbem deventum est horâ nonâ vespertinâ. Obviorum crebris interpellationibus &quaesitis, nihil aliud, quàm imminere Regis adventum respondetur, dum interea rectâ viâ Comitatus contendit ad Regiam. Penetrato Palatii aditu, &Gynaecei ostio vehementer pulsato, evocatur eunuchus Aga Nasir, ille foeminei coetus inspector, &Gubernator pariter Celsissimi Candidati. Egredienti Legatus perbrevi alloquio gravis momenti causam auribus insusurrat.