Latin
34
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 34
Unproofread scanNot analysed yet
Quâ intellectâ, ad Matrem rediens spado: Educendum sine morâ filium, indicat, adesse ex aulâ, qui ei prospera nunciaturus sit. Ex quo vero nuncio, Mater quantum perculsa fuerit, &in quae lamenta, suspiria, querelas effusa, nec Demosthenes tibi satis graphicè descripserit. Certè, venustatis &adulationum conscia, quibus Mariti voluntatem arctè devinxerat Ibera Regis Conjux altera, jam dudum Puero praerogativam nativitatis invidens, nulla prorsus dubitabat, quin adesset carnifex ad excoecandum vel decollandum filium suum. Filium igitur amplexa, nunc in Patris truculentiam invehit, nunc diras evomit in Iberam; mox pignoris sui sortem deplorat, &pulchritudini Ejus, virtutibus &innumeris naturae dotibus parentat, ab eo nullis obsecrationibus divelli patiens. Quin urgenti Eunucho cuspidem pugionis, quem ex filii cingulo rapiebat, virili animo objicit, hôc ipso cor ejus terebraturam minata, si amplius in Gnati dimissionem instet. Qui verò tum, disrupto thorace, respondet: En nudum eunuchi pectus! nil ego aliud à Te, Regina, flagito, quàm ut mille ictibus me perfodias, si hunc Filium Tuum, salvum Tibi ac felicem non reduxero. Suffragiis caeterorum spadonum, illustriumque foeminarum pollicitationibus aegrè tandem dimissio juvenis impetrata est. Turbato vultu animoque cum Ductore egreditur Candidatus, maternis lacrymis perfusus: Quo visô, Legatus illico in faciem prolabitur, &,in subjectionis tesseram, triplex terrae impingit osculum; tunc in genua denuo relevatus, litteras à Senatu missas producit, atque simul in lacrymarum imbrem effusus: Fati, inquit, insuperabilis necessitas ad beatos evocavit ABASSUM, Mundi Rectorem, Patrem Tuum, &Te in ejus locum constituit WALI NAAMET. Ad Te igitur investiendum missi, Majestatem Tuam praestolamur, ut Insignibus Regiis Ein vunm egsns Je nuns, nue seten Je sauui jubeas. Ingenuum Serenissimi Juvenis animum annunciata haec felicitas sua, non tantum commovit, quantum turbavit triste nuntium de amisso amantissimo Genitore suo. Plorabat sanè acerrimè, lacerabat praetextam, ejulabat, nec à gemitibus planctibusque prius cessabat, quam consurgentes Legatus &Ephorus afflictum animum consolationis efficaciâ erigerent. §. III. Posthinc vicinum palatium, quod &b W Talaar tawilèb vocant, Coronationis actui deligitur; manibus que comprehensus Princeps, coronandus illuc deducitur. Hîc Ille (priùs in conclavi proximo lotus &concinnè indutus) in fine atrii locum occupat medium, i. e.