Latin
RELATIO XVI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 237
Unproofread scanNot analysed yet
Non igitur restat aliud, nisi ut Serenitas quoque Vestra, memor avitae Persarum ad sydera usque excelsae gloriae, tam salutari, tamque opportuno tempore bellum sociale cum tot populis &gentibus ineat, Turcarumque potentiam, Regnis suis semper infestam, dum armis nostris detinetur, fortitudine suâ percutiat evertatque, Regna &dominia haereditaria, iniquè sibi ablata, recuperet, imperiumque suum firmet. Nunc certè omnes vindicandae injuriae; nunc Babylon spolianda trophaeis Turci, cis. Nunquam enim Serenitas Vestra majorem, solidiorem, opportunioremque habitura est occasionem, quam si per foedus tot gentium &populorum metuendam sefaciat. Tale