Latin
237
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 237-2
Unproofread scanNot analysed yet
profecto nunc tempus Serenitati Vestrae Superi offerunt, ut omnino nomen suum clarissimaeque gentis Persarum ad Solemusque proferat, innumeras victorias ac immensos triumphos cum ipsa coelorum latitudine protendat; Sudum denique perpetuae pacis &tranquillitatis Regnis suis impertiatur, ac quo Solis radii pertingunt, eò Serenißimae Domûs suae porrigat gloriam. Quod dumintimo Serenitati Vestrae pollicemur voto, avidißimoque desiderio quantocyus Responsorias praestolamur: eidem iongaevam valetudinem, diuturnum regimen, ac prosperos rerum successus ex animo precamur. Dabantur in Russiâ, in arce nostrâ haereditariâ Zolkieviensi, die 28 Mensis Januarii, Anno à nativitate Domini nostri Jesu Christi 1686, Regni vero 12. Incidenter refero: Epistolam, ut ut die 20 Junii in Consessu jam oblata fuerit, nondum tamen translatam fuisse die 20 Novembris, quo ejus mihi copiam (tum in Arabiâ degenti) misit Interpres Regius, Vir maximi candoris &eruditionis R. P. Raphaël du Maus, Capucinus: ex quo Lector Aulae supercilium &nationis cunctationes colliget. De successu expeditionis nostrae non est hîc dicendi locus referam, quid in Consessu gestum sit. VI. Proximus à Sueco inducebatur, recessurus in Patriam, Legatus Siamensis, natione Persa, veste, quae dimittendis Gg datur,