Latin
NES HISTORICO-PHYSICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 266
Unproofread scanNot analysed yet
Ingressi claudimus à tergo ostium, &Triphoni, tutelari spe cus nostri Deo, qui ab insanâ turbâ nos exciperet, grates laeti agimus; verum festinanter nimis; vix enim ad reclinandum expansis integumentis, audimus summum domûs pavimentum, à scurris occupatum, violenter effringi; eruunt alii clathras; &eâdem violentiâ tentatur ostium, intus ingenti obice à nobis firmatum. Discrimen erat, ne à caementorum casu &irrumpente multitudine obrueremur, cum oppidò Gallus: Perperam agi, monet, quòd intus nos occultemus; foràs redeundum esse vitam salvaturis; ut plebem aethiopis &nostri aspectu conciliemus; hoc solum exshectari; nec morâ obicem reducimus, &in mediam turbam nos rursum conjicimus. Nusquam Africana monstra mortalibus plus admirationis peperêre, quàm novo confluxui dedimus, aethiopis colorem, capillamenta nostra, &reliquum habitum stupenti; jurabat, ab hominum memoria civitati suae tam exotica &rara spectacula haud contigisse. Decedentibus tribus, decem revertebantur spectatores alii. Tandem civibus &colluviei hominum ad lassitudinem litati, satiatos nostri aspectu relinquimus, &in specum nostrum, pro capiendo sessu, nos denuo receptamus, ostio tantisper reducto haud quaquam clauso, ne penitus subduceremur iis, qui spectatum noviter advenirent. Vix reclinavimus, quin foris novi oriantur clamores. Nimirum Sulthanus, seu Gubernator urbis, vir juvenis, strenuus, staturâ procerus &alacris, equo vectus candido, &armato milite stipatus, ante ostium comparuit, ut populi tumultum compesceret, de quo ad ipsum rumor delatus erat.