Latin
NES HISTORICO-PHYSICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 267
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nihil seditionis ubi invenit, confluxùs auctores evocamur; &acriter, audiendtente tu bi, e reuminamun, ad tuistimim hroditionis pollu lamur, velut missi à peregrinâ gente speculatores. Sic enim ille argumentabatur: Nec mercandi causâ advenisse Vos, fatemini, nec legatos esse probatis: quid igitur aliud. Vos quàm exploratores esse, colligam? Nondum memoriâ nostrâ excidit, pari praeludio Cosaceos (sub Stenko RadTym anno Chr. 1675) Provinciae nostrae littora populatos esse. Venissetis Archisatrapae litteris ac milite stipati, si Regii, quod dicitis, hosbites essetis, non urbis &Provinciae nostrae proditores. Mittam hâc vesperâ Sjamachiam, qui de veritate inquirat: intereà Vos ad crastinum exa men custodiemini; experturi quid poenae in Vos, tumultus publici auctores, statuero. Sic salutatos deserit, ubi turbam omnem priùs discussisset, ad domus &officinas redire jussam. Soli cum sene relicti, proponimus vicinam arcem invisere, ex editissimo ac deserto urbis loco spectabilem. Nemine obstante, abducit nos, novâ mercede inductus. Satis ibi structuram &operis pulchritudinem rimati, declinante die ad aediculam revertimur cum pedisequae multitudinis, quae sensim nobis affluxerat, novo comitatu. Sed ante ostium à lictoribus excepti, cum sarcinis &jumentis in urbis Karwanseram, quam nequam ductor adesse negaverat, custodiendi deducimur, dum leno, velut criminis conscius, ad judicem in examen rapitur. Custos hospitii publici, vir unoculus, bonus, simplex, &ad inserviendum promptissimus, nihil nobis nisi pro jumentis pabulum, &serâ nocte (nam Armenis nostris vetitum erat prodire) vinum generosissimum intulit: eujus ipse dulcedine sic brevi repletus fuit, ut nec salutato convivio, nec occluso hospitio, domum temulentus abiverit, quam in urbe habebat propriam. Pro coenâ nobis saccharo mixtas quasdam buccellas offerebant duo mercatores Indi, ex gente Multhanâ, omnium Ethnicorum religiosissimâ, hic, quod ajebant, vi quoque diu detent. Appetente diliculo, ego initra &stola equisonis mei indutus, excurro, &reliquam urbis partem, moenia, portum, templa, &Sulthani domûs vestibulum perlustro; dum interea comites, cum nondum comparuisset custos, collectis sarcinis, hospitio urbeque excedunt, eam ingressuri viam, quâ in peninsulam pergitur. Sequor pedes, &socios longè extra portam assecutus, urbem delineo atque desero.