Latin
NES HISTORICO-PHYSICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 268
Unproofread scanNot analysed yet
Urbs 3–0 Babuu magnam redolet antiquitatem, cùm structurae insolentiâ, tum appellatione suâ; quam &adjacenti mari tribuisse verisimile est; nulla dum in littore existeret urbs majoris momenti, quae nomen apud Europaeos imponeret. De onomatologiâ urbis, ingenium non torquebo. Quibus libido est exotica à nostris derivare nominibus, ita dictum volunt à Bacho, vinearum Deo; cum hîc tamen neque Noah vixerit, quem Bachum dici volunt, neque vitem colere loci permittat genius. Meliùs Persae ita vocari conjiciunt à 5– 0 Baad Kunb, id est, vento montano, qui ex fastigio accumbentis jugi propulsus, hîc mirè saevit, &civibus crebras parit molestias. Figurâ suâ exactè in quadratum (alterâ parte longiore) posita, ex montosâ adjacentis jugi declivitate in mare usque extenditur, referente unoquoque latere mille &liùs passuum longitudinem. Duo urbis latera fluctus alluunt; unum quod portum excipit, alterum quod aperto mari objicitur: reliqua duo exigua fossa ambit, in petrosâ basi urbis excisa. Moenibus cingitur geminis, quindecim passus dissidentibus, quorum interiora longè supereminent; utraque insigni urbis ornamento, in semicirculos, quos propugnacula putes, crebrò sunt inflexa, &in summitate pinnis distincta densis, ovatis; per quorum interstitia hostis peti sagittis, &arceri à civitate possit. ila du. i II. gavi MAMII CxPII