Latin
PEMIM NILA E
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 274
Unproofread scanNot analysed yet
Ex calcariis unus nos adortus, offerebat se aliquid insolentioris monstraturum, si pro officio gratiosum nummum dederimus: quo numerato, gossypii floccos, quos tunicae evellebat, rutabulo infigit, ignique admovet; sic flammam inde conceptam citissime exporrigit super rimam distantiorem, ignis flammaeque expertem; quo ipso halitus, antea nusquam conspicuus, in flammam exarsit altissimam; jucundâ &inopinatâ phasi; sed quae brevi morâ iterum evanuit. Atque hoc primum est ex naturae prodigiis phaenomenon, à perenni hominum memoriâ in hac parte peninsulae conspicuum, quamvis non eodem loco: nam quingentis ante passibus rimae in unâ serie spectabantur septem, ex quibus olim haec flamma arserat, quâque extinctâ, proximo quem descripsi, loco eruperat. Pares ignium lusus passim in Caucasiis faucibus dantur; ex quibus proximum maximèque conspicuum praedicant montis Sjubanat, diaetis hinc quatuor distantis. §VII. Inde bis mille passus inter boream &occidentem reductis, alterum patuit memorandum, videlicet scaturigo Naphthae albae, adeo sanè obscurô locô, ne praesentibus, nisi monitis, de ejus latice constitisset. Locus informem refert lacûs, vel piscinae, speciem, circiter quinquaginta passus in latitudine, centum in longitudine continentem, littore geminam orgyiam demisso infra communis soli superficiem; Fundus ex argillâ limosus &lubricus est, nec enim nisi in medio stagnabat aqua salsa, ad palmae profunditatem. In ejus fine occidentali duo extabant putei, alialeuo panium mter valo igumelis, anguili, &quuasu.