Latin
PEMIM NILA E
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 275
Unproofread scanNot analysed yet
ginta, quod ajebant, orgyias profundi: in quibus Naphtha, ex venis subterraneis parce &quasi guttatim illapsa, modicâ copiâ stagnabat, dum eâ opus est, extrahenda. Nullis orificia cingebantur clathris, vel muro, nec operculis claudebantur; saltem circumpositi lapides oram firma bant sive indicabant, &frutices quaedam impositae eos tuebantur ab illapsu bestiolarum. Non procul inde tertius patebat puteus, sed qui stillare dudum desierat, nullum ampliùs odorem naribus aspirans. In medio stagni jacentes lapides in gyros dispositi &aquâ mersi, septem puteorum signabant locum, quibus liquor olim extractus fuerat; obstructis enim ex aliquâ causa meatibus, vicinus locus effodiendus est, donec, quos perfluit, meatus inveniantur novi. Miratus hîc duo praeprimis sum: (1) quòd subtilissimus liquor in hôc fundo patente servetur, sine substantiae, virium &eristallinae limpidatis suae dispendio, cum id testaceis vasis arctissimè clausus non possit; (2) quòd rarissimum naturae depositum sine ullâ relinquatur clausurâ &custodiâ. In nostrâ patriâ nemo auderet; nisi fures velimus invitare ad hauriendum, &nebulones curiosè malignos, qui illatâ flammâ fontes Vulcano immolaturi sint. Nam spiritum haec Naphtha spargit subtilissimum, cujus ope flammam ardentis foci, vel lampadis, momento rapit, ac semel accensa, inextinguibilis deflagrat; velut idem de Naphthâ circa Ecbatana prolixè refert Plutarchus in vitâ Alexand. s. 12. Incendium autem in liquore succedit recentissimo, non in eo, qui dudum haustus &cum neglectu asservatus est, minus in eo, qui ab aquosa limpiditate sua in succinam defecit flavedinem. Est enim hic liquor oleosus, instar spiritûs rectificati tenuissimus, pellucidus, penetrantissimus ac flammae rapax, Nomen non nuper innotuit, sed à multis seculis celebratur, apud Stravon. L. XVI. Plin. L. II. c. 105. Plutarch.