Latin
PEMIM NILA E
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 279
Unproofread scanNot analysed yet
Imperiales circiter duo: Quotidie rhedas hinc dimitti octoginta, singulas utribus onustas, pro variâ magnitudine, leptem vel octo; quorum minimi denos, maximi vicenos &liùs capiant Man seu Batman mensurae Tabrisiensis, quae novem libris Belgicis aequivalet. Calculus eò recideret, ut circiter 8 ad 10000 Batmanni hauriantur &divehantur quotidie; pro quibus tamen 100000 liberaliter supponebant operarii: unde annuum reditum aerario Regio, detractis impensis, exsurgere affirmabant, septem mille tomanorum. Venditur hîc Batman unus albae Naphthae uno Sjai, i. e. Imperialis circiter octavâ parte; atrae Naphthae paulò minus. Sed ego hos pretii &proventuum numeros pro veris non venditabo, quòd linguae Turcicae tunc ignarus, in inquirendo interprete usus sim, in vernaculâ regionis non satis versato. Naphtham atram vidi rivulo innatantem in districtu Ruduun Kirmanensis provinciae tum in torrente (hujus, in quâ nunc versamur) Sjirwanensis provinciae, qui a septentrione subibat flumen Kuur; in hoc adeo copiosam, ut colligi potuisset, nisi ubertatem suppeditaret peninsula. §. IX Ingruente vesperâ nos in hospitium recepimus pagi adjacentis Bonnâ; Hoc intra parietes suos, strato aulaeis pavimento, nobis paraverat incolarum humanitas, hauc permissura, ut inter aurigarum vulgus noctem in squalido ageremus xenodochio. Vix ingressis salutatum comparuere primores pagi, quos è vestigio alii atque alii subsecuti sunt cives, ex censu minori, omnes impatienter avidi, hospitum fruendi contuitu &adloquio. Ex his nonnulli ficus, uvas, poma, granata atque alia exhibebant xeniola esculenta, aliunde advecta; alii vinum inferendum secretis promittebant auribus interpretis, quàm primùm ceteri discederent, sympossi apud se exosi delatores futuri. Nec deerant, qui cum vino etiam inducendas meretrices offerebant, haud conscii, se spurcae oblationis à Christianis laturos esse repulsam.