Latin
PEMIM NILA E
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 280
Unproofread scanNot analysed yet
Interim satagebat quisque servire oculis nostris, &oblectamentum creare animis; commemorabat alius antiquissimorum temporum, in hâc peninsulâ, res gestas; alius Imamidum, ob doctrinam fidei, exilia, in hôc promontorii asylo exantlata; alius, data à nobis occasione, indicabat memorabilia in tractu Caucasio naturae spectacula, vel quicquid insolentioris noverat, vel fabulari audiverat. Et, ut amant alterna Camoenae, ad carmina etiam deveniebatur, quae per choros recitabant, mox decantabant etiam, &ad eorum modulum choreas ducebant, aspectu non minùs quàm auditu, ob peregrinos gestus &manuum collisiones, nobis jucundas. Mediâ nocte, fessi, turbam exire jussimus, somnum capessituri, cum paulo ante discessissent sua sponte concionis capitaPostridiè (die 8 Jan.) primâ luce excitati, ad novum ducimur prodigium, quod suâ linguâ Napbthae purgatoium vocabant, non procul à diversorio in eâdem cum fontibus serie, ac velut in acie eorum positum. Erat autem clivus quasi in hemisphaerium elevatus, sed paulò depressus, nec ultra orgyias tres super soli planitiem exsurgens, basi oblongiori rotundâ. In ejus fastigio spectabatur lacus, ambitu, quantum conjecturâ assequebar, quinquaginta circiter passuum; nam circumiri loci uligo, &ab illapsuro littore periculum, vel metus, non permittebat, Aqua muriaticum saporem &nigricantem aspectu colorem referens, perenni resonabat tumultu, non modo ex continuo ebulliente undâ in superficie, sed praesertim ex motu bullientium liquorum in imâ &quasi remotissimâ barathri profunditate, qui hospites cum horrore attentos suspenishenioeque rennehat in laceis murgine, pedc elum sie. pidante, cui horrisonum barathrum subtendi sentiebatur.