Latin
PEMIM NILA E
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 281
Unproofread scanNot analysed yet
Cum bullis non rarò emergebat spuma terrestris substantiae, tetra &nigricans, quam Naphthae recrementa esse docebant; ex his, continuo in littus propulsis &cum bullis majoribus longo annorum tractu eliminatis, ipse clivus efformatus videbatur, quod &figura indicat, quae ex tali appositione consurgit, &substantia testatur, quae ex terrâ &bitumine mixta &coagmentata est. Plures lacum ambiebant fonticuli exigui, recipiendis digitum manumve capaces. Numeravi eorum viginti quinque in summitate, &quindecim loco inferiori, omnes lympham fundentes cristallo quovis clariorem, sapore etiam, ut inter se, ita ab aquâ paludis, maximè differentem, praesertim intensiori vel remissiori salsedine: quod ipsum inter rariora nobis exhibebant accolae. Lacus, quamvis protrusis ex fundo bullis perpetim coqueret, rariùs tamen aquam suam demittebat: quod de multis aliis fonticulis pariter observavi, in quibus non tam scaturire aqua, quàm ex flatu emergente saltem agitari videbatur. Ex orali philosophiâ rusticorum, qui operibus praeerant, subjicio: Omnem Naphtham, ex intimis montium propinquorum visceribus, per subterraneos meatus promanare; quae dum hujus paludis laboratorium perfluit, scorias suas exuere ac depurari, alioqui spissiorem ac inutilem prodituram in vicinis, quibus ea hauritur, puteis: hos puteos, quaecunque haud intercepta praeterlabitur, longiori tractu magis percolari in transparentis &purissimi liquoris speciem, quae Naphthae albae nomine sese exhibeat, remotiori, quem heri spectavimus in loco: dum ejusdem pars alia atque maxima Vulcani agro, velut ellychnio ardenti illapsa, fumum flammasque nutriat perennes, citò ibi exarsuras, si intercipi in via omne fomentum posset.