Latin
PEMIM NILA E
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 285
Unproofread scanNot analysed yet
Ab opere jamjam destiterant mercenarii, nobis appellentibus: ut desiderio tamen nostro gratificarentur, rhedarium unum cum equo nondum dejugato, in locum, quo colligere desierant, remiserunt; qui in conspectu nostro vehiculum, cui insistebat, brevi morâ, nulloque negotio replebat sale candidissimo: quem in littore advectum, quia pars abundantis humidi ex haustro, pars ex rhedâ defluxerat, vix insigniter ampliùs madere deprehendimus. Forma cumulandi illis placet cubica, quia ex hâc cognosci exactiùs potest collecti quantitas, ex quâ de mercaturâ &transvectione ratio ineunda est. Cumuli numerô erant quadraginta, eminus, ni color obstaret, pagum menrituri, quia hujusmodi aedicularum figuram &magnitudinem obtinent. Cubum singulis diebus colligi ajebant, aestate unum, hyeme vix dimidium, quòd tunc, ob humoris copiam, sal parciùs concrescat. Transfertur hinc birotis &camelinis dorsis, tum ad Bakuensem portum, ad exteros mari dimittendum, tum huc illuc per Provincias. XIII. Ita re nostrâ ad votum expeditâ, equos ingruente crepusculo conscendimus, viam relecturi Sjamaeniam. Aurâ enim, quae inde à triduo perseverabat, tranquillâ, interdiu etiam delicatâ, in requiem abuti, non erat congruum. Laxavimus fraena, &superato deserto, xenodochium lapideum, id quod in accessu laudavi, mediâ nocte assecuti sumus. Molestè hîc degimus, cum gelido aëre insomnes luctati, usque ad diluculum: quo expectatò etato nobis iluncente (die videliet nono Januarii) viam ingredimur montosam &nive coopertam ad pagum Pyru Resa, inde post leve prandium, per planiora Sjamachiam. RELATIO III. Turris cornuta in Regia Persarum urbe Isphahano. Vulgus nostras, in eo locari peregrinationis usum putat, si apud exteros spectaverit, ac redux in patriam noverit recitare inclyti cujusque loci symbola, Germanis: die Wahrzeichen jeden Orts.