Latin
PEMIM NILA E
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 286
Unproofread scanNot analysed yet
Ita qui Argentinam appellunt, ex interiori templo cathedrali nodum summae turris; qui Lunaeburgum, pendentem in Curiâ pernam scrosae, quae salinam detexerat; cum Lubecam, murum orphanotrophii ex summâ planitie celebrem, aut ex alabastro factam S. Mariae statuam in basilicâ; ut cetera hujus &aliarum urbium memorabilia taceam, contemplari gestiunt: Quibus verò per imprudentiam omissis, omnes se perdidisse dolent peregrinationis sumptus &operam, velut qui Româ redierit, non salutato nec viso summo Pontifice. Id ne cui accidat, qui Persarum Hecatompolim spectatum iverit, instruam eum numeroso catalogo memorabilium; quorum possessione illa civitas mirè superbit, ac ceteras regni urbes ad celebritatis certamen provocat. Historiae adhaerere videntur incerta quaedam &ridicula; quibus verò, tanquam rebus facetis &ad veri lancem haud examinandis, locus in praesenti Relatione invidendus non est, ut taedium itineris. cujus narratione Lectorem fatigavimus, jucundiori missu temperemus. Primum Regiae urbis memorabile est &t Thagi sebs, id est, Porticus virens.