Latin
300
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 300
Unproofread scanNot analysed yet
68; perperam verò, quod flumen illud Sjirasum alluat; cum haec urbs vastis, quibus circumvallatur montibus, procul à flumine disjungatur, videlicet à proximo ponte Merdestano leucis novem, à cataractâ Emirianâ omnino duodecim; quod equidem non miror, cùm eundem errorem viatores quidam in hodoeporicis hallucinati sint. Nobis cum Q. Curtio Lib. 4. &Strabone Lib. 15. placuit adoptare nomen Araxis, quamvis hoc appellativum sit, quo Persae antiqui (velut Brahmenes in India Gangis, &Gothi Albis, sive Elbe vocabulis) majora quaevis flumina designabant; cùm genius vocis abundantiam, vim &rapacitatem aquarum insinuet; prout idem nuper ostendit in etymo vocis Ararat, Cl. Otrobocsi in Orig. Hung. P. 2. 566. &seqq. Hinc idem quoque nomen Herodotus in fin. L. 1. &Justinus Lib. 1. Oxo Usbeciae, &Ptolemaeus, Mela &Plutarchus rῆ Aràs Armeniae, fluminibus tribuunt. Geographi Merdestanum flumen in mappis protrahunt usque in Sinum Persicum, (praeeunte Ptolemaeo, qui illud appellat Rhogomanes) decepti equidem alio prorsus flumine, quod ultra montes illos, citra quos Araxis desierat, ex piurimis fontibus coalescit; vel seducti ab ipsis accolis, qui aquas in Kulbarensi solo absorptas, ultra montes, velut in loco depressiori, resurgere perhibent, ac redivivum flumen constituere. Atqui haec demum Araxis nova, cum priori haud continua, Sinum Persicum, quinque à portu Bender Riik versùs Eurum parasangis, illabitur, postquam urbem Kaseruun, quinque à cataractâ diaetis dissitum, deinde Kumarets, Gesjt, Nergisi, Distuun, pluraque oppidula &pagos hitos mnis, hanmon uluitit, ate iliup um inensissilsigine, à montibus, quos lambit, nitrosis, inquinata.