Latin
301
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 301
Unproofread scanNot analysed yet
Urbs ipsa, inter Persiae, post Orbis diluvium, antiquis simas, recensenda videtur; sive ab ipso Elam, Noae nepote, à quo Persas Hebraei Elamitas vel Elymaeos voeant, rudimenta acceperit; sive condita sit à Kiuumerès, Semi nepote quodam, quem primum Persarum Regem fuisse, ac primo post diluvium seculo vixisse refert Persarum Clarissimus Chronologus, Mirchond, in suo Taruch: sive aedificari ceperit, quod vulgò conjiciunt, à Farès filio Fahlù, filio Sum, (Sem) filio Nuh, (Noae) quem Gentis conditorem ac primum Principem esse, a quo ea &nomen sortita, &linguam τοῦ γlρν Fahlù (quam Arabicam putant) receperit, multis contendit recentissimus auctor E Sjeich Serrikuub Sfirast, in suâ Sjiraas nomèh, sive historiâ novae Persepolis. Quis autem fuerit Farès, an unus ex Arphaxadi in SS. innominatis filiis, aut nepotibus? quis Fahlù, an Phaleg? non dixerim.) Non enim absurdum est existimare, ab eo conditam esse, à quo gens ®io, velut à capite ac primo Principe suo, appellationem nactae sint; cùm prima procul dubio cura fuerit Principi, ut Regiam sibi, ®no emporium conderet. Verùm, qui tot gentium meminêre, Moses Ebraeorum, &Homerus Graecorum, primi &antiquissimi Scriptores, nomen hujus gentis nunquam attigerunt: ex quo dubium non est, regnum gentemque muitis a diluvio seculis latuisse, sub nomine nobis ignoto, usque ad Cyrum, primum Persarum Monarcham. A quo tempore Persarum nomen tum sacris, tum profanis historiis, satis est vulgatum. Quo minus ex Graecis credimus vel Xenophonti, qui gentem à Graeco Rege Perseo (seculis, qui tribus ante Homerum, septem ante Cyrum vixerat) appellapelatam tradit L. i. de Pad. chyri, p. m.