Latin
302
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 302
Unproofread scanNot analysed yet
2, vel sserodoto, qui a praedicti Persei Danaës filii, &Andromadae Cephei filiae, utriusque ob sapientiam inter sidera relati parentis, filio Perses dicto, Persas cognomen sortitos refert; cum antea à Graecis Cephenes, à se ipsis &accolis Artaei vocarentur Lib. VII. num. 177. pag. m. 438. Critici nostri appellationem ducunt ab Hebraeo v parasj equite, quod Arabico ΘD„ &O„ tum Germanico Peerd &Pferd consonat, quasi Regio sit ζυῶ i. e. equitum, adscito nomine, sub Cyro, primo Monarchâ, decimo octavo demum seculo post diluvium; de quo prolixiùs Bochard. L. IV. cap. 10. Geograph. Sacrae Part. I. Verùm, hae derivationes saepe luxuriantium ingeniorum figmenta sunt, ex quibus nihil certi concluditur. Lente urbem &multorum Principum ac seculorum operâ increvisse videtur, antequam ad summam pervenisses magnitudinem ac splendorem, quo ante exitiosum Graecorum adventum inclaruit. Inde in veterum Manuscriptis à populari traditione diversa obtruduntur ex diversis seculis conditorum nomina: quorum alios saltem fuisse amplificatores urbis, vel novorum in eâ operum aedificatores, verisimile est. Praefatus auctor Serri Euub multas ex aliorum Manuscriptis excerpsit notitias, quarum aliquas, quae magis ad rem praesentem faciunt, hic transcribemus: In Persiâ, ait, antiquitus quinque claruiße urbes, plerasque a Rege fundatore nomen adeptas: videlicet Kureiol Istachr, sive Persepolim Kurei Darabdssird (à Dario notho?) Kurei Ardesjir (ab Artaxerxe, sive Ahasvero, Estheris marito) Kurei Sjapuur (à Sapore quodam) &Kurei Kobaad; quarum omnium primam atque celeberrimam fuisse Istachr, hoc nomine appellatam a basilicâ marmoreâ, cujus etiam hodie locus &rudera appellantur Istachr.