Latin
309
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 309
Unproofread scanNot analysed yet
Equorum ungulis subjacent duo Principes quasi devicti; quorum figura ex vetustate &sordibus in margine collectis pene abolita, infernè non agnoscitur: unde adminiculo lacunarum, in adversa rupe, limen conscendi &delineavi. Habitus corporum, &in his capilli fluentes, barbae longae, tegumenta capitum, amicula, togae talares praelongae; equorum quoque phalerae, jubara detonsa, globi sub ventrem demissi, &quae alia in vetusto cultu edax rerum vetustas non vitiavit, ex picturâ satis cognosci possunt, sine prolixâ descriptione. Videt quisque, monimentum esse memoriale duorum Principum, qui devicto utrinque hoste, victoriae &foederis tesseram diviserint. Hanc figuram dicebant propriè vocari Rustamicam, à quâ tota figurarum series, Rustamica appellata sit. Paucis hinc passibus spectatur Figura III, &in illâ Rex (Rustaam) suis, sive magis, quos dicebant, sive commilitonibus utrinque stipatus; ille integer, his umbilico tenus exsculptis. Ima horum corpora latomus nondum absolverat; vel partem illam repleturus fuerat Inscriptione; quod videntur fata temporum non permisisse. Vides in figurâ Regis cidarim globosam fasciâ firmatam, capillum in floccos divisum, barbam promissam &insigni nodo, ne difflueret, plicatam, collum cinctum coralliis, manus romphaea (nisi ferulâ) instructas, pedes denique nullos, injectis petulanter lapidibus, sabuloque vento intersperso, obrutos. Paludamentum &reliquum corporis habitum vetustas eroserat. Eandem injuriam luebat cultus ceterorum: in quibus saltem capitiorum multiplex genus &monilia quaedam, tum integrae facies cum barbâ &capillis passim plicatis, illaesa spectantur. Regium syrma claudunt ad dextram persona brevis, redimita peregrino capitis tegumento; ad sinistram verò Janus aliquis, altero fronte valde nasutus. Sed hunc credo sequiori tempore à lapicidâ in contemptum &per lasciviam esse additum; quia sculptus est absque artificio &proportione, etiam ultra syrmatis tabulam. Huic figurae subtenditur spatium quadratum, longum, in formam tabulae politum, pro Inscriptione inserendâ. Figura ceteris omnibus fere longior, non altior est; à solo vix duas orgyias elevata; extremitatem attingit clivus, ex sabulis vento congestis compactus: quo loco paulò retrocedit rupes: eo quod lacunis abundaret, nullum coelum experta, spatio 160 passuum.