Latin
310
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 310
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus postpositis, sequuntur Figurae IV. V. VI. &VII. successivè &per intervalla paucorum passuum; Has uno schemate damus, quia omnes invicem planè, ut ovum OVO, sunt similes &solo numero distinctae. Saltem postrema ceteris praecellit integritate &nitore; integritatem subjecto debet, quod hoc loco exhibet solidissimum marmor (nonnihil variegatum ex albo, rubro &luteo) nitorem vero situi, quo infestos sibi imbres eludit: exsculpta enim est in rupis protuberantis latere occidentali, quod tempestates, hoc climate magis ab euro spirantes, eludit. Non possum, quin morositatem accusem mei chalcographi, qui ad ectypum haud satis attentus, dum illud ex folio, uti vocant, in minorem formam redigeret, genium marmoris nimiùm saturavit, &novis implevit flammulis, praeter rei veritatem; de quo Lectorem monendum duxi. Ingens &pulcherrima figura est, quae ceteris excelsior ac toties iterata, universo rupis fastigio anteriori magnificentiam tribuit. Magnitudo, quia extra contactum remota, definiri accuratè non potuit; latitudinem à dextrâ ad sinistram in solo subtenso (quanquam ubique clivoso &saxis obruto) passibus assecutus sum triginta quinque; quam vero in altum vergens longitudo uteuniue sipe. rat. Triplicem figura compagem, sive structuram, exhibet: diversa sculpturarum specie, nec eâdem profunditate excisam; exteriori margine, qui totum opus ambit, ad aequalem normam facto, bipedalis circiter profunditatis, latitudinis tetrapedalis vel ampliùs. Prima vel infima compages tota instar rasae tabulae nuda ac glabra est, magnitudine &proportione respondens structurae supremae.