Latin
31
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 31
Unproofread scanNot analysed yet
Evocandus jam ex tentorio erat ad Regimen Hamseh Mirsa; cum spado unus Aga Mubarèk, ipse delecti ad sceptrum ephorus (qui caeteris exire jussis, pro otio &libertate, quibus hoc genus hominum fruitur, in Senaculo remanserat) illustrem Consessum citra jus &licentiam alloqui non dubitat, &in hanc erumpere orationem, zelo candoris &justitiae ardentem: O dextrum &salutare, si Diis placet, consilium vestrum! Nimirum, quia cupitis vos ipsi per modicam annorum seriem regnare, excluso pubere &legitimo Haerede, septennem puerum Imperio praeficietis? An ampliùs igitur Musulmanni non sumus, qui Deum, qui Legem, qui Prophetam, qui Coranum, qui dogmata Imamorum susque deque habemus? Quae vestrum intellectum imprudentia obscuravit, ut Persam credatis Principi illegitimo pariturum; ne factis seditionibus, throno ipsum excutiat &in vos terribiles statuat poenas vestri perjurii, sacrilegii, parricidii? sed &vicinae gentes, &Ipse deinde, quem eligitis, scelus vestrum vindicabunt; &his non proficientibus desuper in vos maledictionum grandines fulgurabunt. Figmentum est, non vivere haeredem; praetextus est, oculis orbatum esse. Vivit Sephi, &oculatus vivit. Mihi constaret, non vobis, si quid sinistri in gynaeceo passus sit. At, longiùs hinc abesse dicitis? Nimirum ibi est, ubi esse Regem Eem &e nper ere deter Tlis cum Incunel &Eemuls voce recitatis (non est enim, in nigritarum sanguine, illa, quae in Persis, moderatio) à brevi silentio in lacrymas resolutus addit: Hamseh Mirsa! Hamseh Mirsa! in quae mala nos praecipitas! mihi creditus es; in meis manibus vita tua versatur! Si in sententiâ perstiteritis, Proceres! vadam, ita me Deus, &avellam caput à cervice pueri, &hîc in Consessu vobis objiciam cadaver; sic satis coacti legitimum quaeretis haeredem, à quô, quid gratiae deinde recepturi sitis, expertemini. Obmutescentes inexpectatâ reprehensione Senatores, velut Jovis perculsi fulmine, ultra horae quadrantem sedebant attoniti.