Latin
30
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 30
Unproofread scanNot analysed yet
Scio, vos esse, qui venenum propinastis mihi; at, scitote me filium relinquere vindicem, qui viscera vestra manducabit. Quibus dictis, paulò post, horâ quartâ matutinâ, exspiravit, si vitae luxuriam excipias, gloriosissimus Princeps, anno Hedsjirae 1077, die 26 mensis Rabeta el agèr, vel anno Christi 1666, die 25. Septembris, natus annos non amplius triginta sex. Plenas terroris minas expavescunt Medici, &quàm primùm Regem mortuum audiunt, ad Regni Praesidem Athemaad Daulet mortis nuncii confugiunt, quantum in se est suadentes, caveant ex filiis eum Imperio praeficere, qui jam ad tanta patranda facinora adoleverit: nec quid mitiùs enim in ipsos Proceres, quàm in sese statuturum esse, ajunt, si filium natu maturiorem suffecerint. Sic anxiè adlocuti sunt, ad minimum vitae consulturi suae, qui bona &libertatem cum Principis obitu amiserant, aeviterno carcere, ex priscâ consuetudine, custodiendi. His cum animi perturbatione auditis, convocat Senatores Praesul Imperii; quibus actutum comparentibus, exponit tristes fati rationes, &citra moram delgendi Successoris necessitatem; ne priùs decessa Optimi Principis, quem nec aegrotasse constabat, sauciatam sentiat Rempublicam pronus in seditionem populus, quàm vulbus suum praesentiâ novi Rectoris videat obligatum. Erat Regi gemina Conjux, utraque ex mancipus delecta, una Circassa, quam admodum juvenem, juvenis octodecim annos natus, duxerat. Ex eâ unicum susceperat filium Sephi, annum agentem vigesimum, unà cum matre relictum intra claustra Regiae Issahanensis: Altera natione lbera, vultu, habituque corporis multò venustior, quam deperibat Rex, annum adhuc ducentem vigesimum secundum; ex quâ filius octennis Hamseb Mirsa dictus, una cum matre hic morabatur in ferali tentorio. Huic Patris charissimo gnato, praesenti, vivaci, generoso &ad sceptra nato juvenifasces omnino deferendos esse, sentiebat Praeses, concludebat unanimis Procerum Consessus: Cui, (sic ratiocinabantur) citra omne dubium eas destinasset Parens vivus, &contulisset etiam testamento moriens, nisi praecoci fato occubuisset. Et quod maximum, dubitari insuper de alterius filii, procul hinc absentis, visu, quo Pater privari, nisi vel ipsâ vitâ, obstinacem juvenem nuper jusserit.