Latin
322
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 322
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc excipit altiori loco conspicua Figura XII. spatium exhibens quadratum, glabrum &omnis sculpturae vacuum, praeter trium riscorum, quibus olim infixa fuit Tabula ex pretioso, quod dicunt, aere; quae verò dudum ablata esse potuit. Hanc sequitur Figura XIII. in pariete rupis transversae, prope solum, exsculpta sub Hieroglyphicâ quartâ, Duellum exhibens duorum equitum heroum, simile ei, quod stitimus Fig. VIII. &X. Pro Figura XIV. exhibemus Aedificium ex candidissimo &polito marmore, quod extat sexaginta à rupe passibus, e regione Figurae quartae, sive Hieroglyphicae primae. Forma ejus cubica est, cujus singula latera passus habent in latitudine duodecim, plures in altitudine. Structura est quasi in duas distincta contignationes, quarum inferior vel caemento farta est, vel muro reclusa, ne accessus pateat; superior, cameram refert unicam &obscuram, ad quam penetrare diurna lux nisi per ostium potest. Saxa, ex quibus construitur, tantae molis sunt, ut in singulis parietibus duo juxta se locata, palatii latitudinem, altitudinem quindena supra invicem posita absolvant; uno praeter haec incumbente, pro operis coronide, cujus longitudo totam sternit parietis latitudinem. Tria domûs exteriora latera sex loculos singula exhibent, triplici serie locatos, quadratos, in formâ fenestrarum, ambientibus limbis gradatim depressioribus; tum multos praeterea riscos superficie tenus excisos, quorum numerum &situm vide in Icone. Dicebantur loculi aureas tabulas, risci, ejusdem metalli bracteas tenuisse, insertas pro splendore aedificii: quas verò rapax sequioris aevi conditio expunxerit.