Latin
324
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 324
Unproofread scanNot analysed yet
Frons septentrionem, sive rupem, respiciens tribus circiter à terrâ orgyjis patulum praebet ostium; a cujus limine ingens decurrit hiatus, parietem usque ad fundum dividens: Dicerem terrae motu factum esse, qui etiam supremum saxum, ex suo loco (ut in icone vides) excusserit, nisi probabilius fuerit, gradus pro ascensu ei olim inhaesisse, arte infixos, qui verò effracti distractique lacunam reliquerint. Difficile erat, nec sine periculo, ascensum tentare absque scalis: his ego destitutus, cùm &lux &tempus deficerent, penetrare non potui. Inscriptionem quadruplicis characteris inde depromptam mihi communicavit Cl. Dn. Jagerus; Verùm, quòd non ex ipso loco, sed ab Anglo, oculato teste, communicatam descripserit, pro verâ ejus praesentiâ fidem meam non interponam. Chalcographus meus illam sistit in Tabulâ ante montem desuper pendente: clariùs eam ex communicatione Floweri proposuit Cl. Dn. Hyde, in laudato opere; sed quam per peram refert in Equi syrmate inveniri. Domum hanc accolae vocabant Nagara chondh, i. e. tympanorum domum, ex quâ statis horis musica solita sit intonari; Verùm hoc genus musices &theatrorum musicorum serioribus seculis Persiae inductum est à Tamerlane: Satiùs crediderim, domum fuisse sacram, in quâ Magi ignem coluerint in honorem Mithrae, quod in spelaeo &obscuris peragi debebat. Similis domus, distractis saxis, penè diruta extabat hinc, ab aliquot teli jactibus versùs eurum, in eâdem, quae ad palatium collimat, lineâ; quò vero, quòd inter duo fluminis brachia posita esset, viam dirigere non licebat. Ad laevam igitur digressi sumus, &prope pa