Latin
VVMTTEE
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 334
Unproofread scanNot analysed yet
Gradus concolori parietibus marmori, plerumque uni saxo duodecim, incisi sunt; longitudinem obtinentes passuum octo, latitudinem sesquipedalem, altitudinem vix ampliùs palmarem; eo proinde situ gaudent, ut equitando etiam penetrare in aream commodè liceat. Area horizontaliter expansa ac aequalis est; nisi quòd caementa ex collapsis aedibus, tum ex monte transmissa sabula &pulveres, circa objecta projectorum ruderum accumulata, inaequalitatem pariant. Aedificia sustinuit plura ac splendidissima; quae adeo nunc diruta ac prostrata jacent, ne connexionem, lacunaria, altitudinem, imò vix numerum agnoveris. Rudera nondum pessundata, antiqui splendoris, monarchiae &priscorum temporum fastûs, documenta praebent luculenta. Magnificentiae major pars consistit in multitudine praegrandium, tum columnarum, quae sustinuisse lacunaria videntur, tum portarum, quae aedificia clauserant: quarum illae ex marmore plerumque albo, hae ex obscurè rubido, utraeque durissimo &perpolito, fabricatae sunt: saxis ad structuram selectis ita magnis, ut quantaecunque columnae vel portae fuerint, tri